Jessie
Clara
Bella A
Reed
Max
Angel
Nola
Lucy
Aidan
Zach
Bella B
Aly
salvēte comitēs!
(hi friends!)
salvē comes!
(hi friend!)
preply.com/en/blog/22-useful-english-greetings-for-every-day
(our assignments)
prīmā hōrā nōnnūllī cīvēs lībertīque in ātriō Ampliātī stābant. omnēs Ampliātum, multī sportulam, paucī invītātiōnem exspectābant. inter hōs erat Giscō, quī cliēns Ampliātī esse volēbat. Nymphius dispēnsātor nūntiāvit:
dominus mox aderit.
postrēmō Ampliātus ātrium intrāvit et clientēs salūtābat.
‘hodiē quārtā hōrā ad forum ībō et ōrātiōnēs audiam. vōs omnēs mēcum venīre volō.’
‘sextā hōrā cum Numeriō Popidiō Apelle ac Numeriō Popidiō Trogō ad thermās ībō. ibi enim pilā lūdēmus.’
‘crās cēnam Numeriō Popidiō Victōrī ac Numeriō Popidiō Postumō praebēbō. illī optimē cēnābunt et bibent.’
‘et crās māne omnēs hūc reveniētis.’
Nymphius sportulam clientibus dabat. Ampliātus Giscōnem in tablīnum vocāvit.
Ampliātus mī Giscō, grātiās tibi agō prō vīnō optimō quod servus heri hūc tulit. plūs vīnī tuī emam. servī meī, quōs Nymphius ad tē mittet, multās amphorās auferent. sī cōnsentiēs, tē dīvitem faciam.
Giscō placet mihi haec verba audīre.
Ampliātus optimē! itaque patrōnus tuus erō.
Giscō maximās grātiās tibi agō. cliēns fidēlis erō. tēcum ad forum hodiē veniam.
Ampliātus bene! et ad salūtātiōnem cōtīdiē veniēs.
Giscō ad tabernam suam laetē reveniēbat. crēdēbat Ampliātum patrōnum optimum esse.
Ampliātus quoque erat laetus. nam sciēbat vīnum Giscōnis melius esse quam vīnum suum. sibi dīxit, ‘nunc vīnum optimum vēndam. sīc mē, nōn Giscōnem, dīvitem faciam!’