By Henri Auguste César Serrur - originally uploaded on it.wikipedia by Antonino Governale (talk · contribs) at 18 May 2007, 08:33. Filename was Aiace-paint.jpg., Public Domain, https://commons.wikimedia.org/w/index.php?curid=3674109
hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
ventūrum excidiō Libyae; sīc volvere Parcās.
Id metuēns veterisque memor Sāturnia bellī,
prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs—
necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs
exciderant animō; manet altā mente repostum
iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae
et genus invīsum et raptī Ganymēdis honōrēs:
hīs accēnsa super iactātōs aequore tōtō
Trōas, rēliquiās Danaüm atque immītis Achillī,
arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
errābant āctī Fātīs maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.
Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum
vēla dabant laetī et spūmās salis aere ruēbant,
cum Iūnō aeternum servāns sub pectore vulnus
haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam
nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem!
Quippe vetor Fātīs. Pallasne exūrere classem
Argīvum atque ipsōs potuit summergere pontō
ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī?
Ipsa Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem
disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs,
illum exspīrantem trānsfīxō pectore flammās
turbine corripuit scopulōque īnfīxit acūtō;