Axel

Lawson

Coco

Bella

Brielle

Jiale

Josh

Sēdēs Novae

salvēte comitēs!

(hi friends!)

salvē comes!

(hi friend!)

Gradus Latīnus Prīmus

preply.com/en/blog/22-useful-english-greetings-for-every-day

Mensis Ianuārius

Quae est Tempestās hodiē?

Tēlephōna

Pensa Nostra

(our assignments)

  • ​Probātiō Minor dē Capitulō 6 (1/30)
  • Colloquium (2/3)​
  • Mundus Rōmānus (2/3)

mediā nocte familia dē cellā dēscendit. marītus sarcinās portat et uxor līberōs dūcit. omnēs tacitē prōcēdere temptant.
sed Celer familiam audit et lātrat. Faustus surgit, et marītum cum sarcinīs et uxōrem cum līberīs videt. ‘ohē!’ clāmat Faustus. ‘quō festīnātis?’ ‘in cellā obscūrā et sordidā manēre nōn possumus,’ respondet marītus. ‘columbae per rīmam volitant et mūrēs per iānuam currunt.’ ‘cum columbīs et mūribus habitāre nōlumus,’ inquit uxor. ‘sed pēnsiōnem dēbētis!’ clāmat Faustus. marītus et uxor nihil dīcunt, sed celeriter discēdunt.
hōrā prīmā Faustus cum Lūcriōne ad cellam ascendit. Lūcriō īnstrūmenta portat. negōtiātor et servus tēctum reficere temptant. Celer quoque in cellā labōrat. canis mūrēs capere temptat.

hōrā quīntā Faustus clāmōrem in viā audit. magnus servus prō popīnā stat, ubi Sabīna cum ancillā labōrat.
ubi est pater tuus?
dominus meus pēnsiōnem annuam exspectat.’
Sabīna nōn respondet.
servus circumspectat, sed Faustum vidēre nōn potest.
‘negōtiātor!’ clāmat servus. ‘tribus diēbus pecūniam exspectō!’
servus īrātus Sabīnam intentē spectat. ‘pater tuus magnam pecūniam dēbet,’ inquit servus. ‘es in magnō perīculō!’