Jessie
Clara
Bella A
Reed
Max
Angel
Nola
Lucy
Aidan
Zach
Bella B
Aly
salvēte comitēs!
(hi friends!)
salvē comes!
(hi friend!)
preply.com/en/blog/22-useful-english-greetings-for-every-day
(our assignments)
Quārtillae pāx animī erat nūlla. in popīnā eius, multa aqua ē fistulā eam spargēbat. intrāvit Stalliānus, plumbārius vetus.
Quārtilla: Stalliāne! placet mihi tē vidēre! nam tanta aqua in popīnam it! ō, pedēs meī!
Stalliānus: nōlī dēspērāre! mox enim fistulam reficiam.
sed Stalliānus statim in nōnnūllās amphorās cecidit et eās frēgit.
Quārtilla: placuit mihi tē vidēre, sed nunc …
Stalliānus: ecce, Quārtilla! in parte ūnius amphorae sunt multae litterae.
Quārtilla: ad amīcam Umbriciam, quae haec verba legere poterit, ībō.
Quārtilla ad tabernam Umbriciae iit.
Quārtilla: licet mihi intrāre?
Umbricia: salvē, amīca! quid agunt vulnera tua hodiē?
Quārtilla: nihil est. sed semper trīstis sum. nam Currācem līberāre maximē cupiō. quam pauper sum, Umbricia! et hodiē Stalliānus trēs amphorās meās frēgit. haec fragmenta accipe. tūne verba intellegis?
Umbricia verba lēgit.
Umbricia: difficile est verba legere: ‘… sīc … faciēs … gar…’ ō, Quārtilla! quam fēlīx es! crēdō hoc esse praescrīptum optimum et veterrimum garī vīnō mixtī. multōs annōs nēmō id cōnsūmit. cōnsilium habeō. crās id ūnā faciēmus. sī tū vīnum optimum quaerēs, ego garum splendidum inveniam. sīc tē, Quārtilla, dīvitem faciēmus!
Quārtilla: id facere poterimus?
Umbricia: mihi crēde, Quārtilla! ea quae tibi prōmīsī, faciam.