chommoda dīcēbat, sī quandō commoda vellet
dīcere, et īnsidiās Arrius hīnsidiās,
et tum mīrificē spērābat sē esse locūtum
cum quantum poterat dīxerat hīnsidiās.
crēdō, sīc māter, sīc līber avunculus eius,
sīc māternus avus dīxerat atque avia.
hōc missō in Syriam requiērant omnibus aurēs:
audībant eadem haec lēniter et leviter,
nec sibi postilla metuēbant tālia verba,
cum subitō affertur nūntius horribilis.
Iōniōs flūctūs, postquam illūc Arrius isset,
iam nōn Iōniōs esse, sed Hiōniōs.
chommoda = commoda
hīnsidiās = īnsidiās
Hiōniōs = Iōniōs
requiērant = requiēverant
audībant = audiēbant