Sēdēs Novae!

Roman

Walter

Peter

Nick

salvēte comitēs!

(hi friends!)

salvē comes!

(hi friend!)

Gradus Latīnus Tertius

preply.com/en/blog/22-useful-english-greetings-for-every-day

Mensis Ianuārius

Quae est Tempestās hodiē?

Tēlephōna

Pensa Nostra

(our assignments)

  • ​Probātiō Minor dē Capitulō 6 (1/30)
  • Diurnum (2/3)
  • Mundus Rōmānus (2/3)

in Italia multae et magnae viae sunt: via Appia, via Latina, via Flaminia, via Aurelia, via Aemilia. Via Appia est inter Romam et Brundisium; via Latina inter Romam et Capuam; via Flaminia inter Romam et Ariminum; via Aurelia inter Romam et Genuam; via Aemilia inter Ariminum et Placentiam. Brundisium, Capua, Ariminum, Genua, Placentia, Ostia magna oppida sunt. ubi est Ostia? Ostia est prope Romam. Tusculum quoque prope Romam est. Brundisium non est prope Romam, sed procul ab Roma: via Appia longa est. Via Latina non tam longa est quam via Appia. Quam longa est via Flaminia? Neque ea tam longa est quam via Appia. Tiberis fluvius non tam longus est quam fluvius Padus.
Circum oppida muri sunt. Circum Romam est murus antiquus. in muro Romano duodecim portae sunt. Porta prima Romana est porta Capena. Circum oppidum Tusculum murus non tam longus est quam circum Romam.

Villa Iulii est prope Tusculum. ab oppido Tusculo ad villam Iulii non longa via est. ecce Iulius et quattuor servi in via. Iulius ab oppido ad villam suam it. Dominus et servi ab oppido ad villam eunt. Dominus in lectica est. Duo servi lecticam cum domino portant. Servi qui lecticam portant sunt Ursus et Davus. Iulius non in via ambulat, servi eum portant. Syrus et Leander ambulant. Syrus saccum portat et Leander quoque saccum portat: Syrus et Leander duos saccos in umeris portant. Sacci quos Syrus et Leander portant magni sunt, sed saccus quem Syrus portat non tam magnus est quam saccus Leandri. Quattuor servi dominum et duos saccos ab oppido ad villam vehunt.
Iulius in lectica est inter Ursum et Davum. Ursus est ante Iulium, Davus post eum est. Syrus et Leander non ante lecticam, sed post lecticam ambulant. Venitne Iulius a villa? Non a villa venit. unde venit Iulius? ab oppido venit. Quo it Iulius? ad villam it. Post eum Tusculum est, ante eum est villa.

Iulius solus non est, nam quattuor servi apud eum sunt. Medus non est apud dominum, nam is dominum iratum timet. Medus est malus servus qui nummos domini in sacculo suo habet. Dominus servos malos baculo verberat; itaque servi mali dominum et baculum eius timent. Davus autem bonus servus est, neque is Medum amat. Davus amicus Medi non est, nam servus bonus et servus malus non amici, sed inimici sunt. Medus est inimicus Davi. Ursus autem amicus Davi est.
Medus abest a domino suo. estne in oppido Tusculo? Medus Tusculi non est; neque Romae est Medus, sed in via Latina inter Romam et Tusculum. unde venit Medus? Tusculo venit, neque is ad villam Iulii it. Quo it Medus? Romam it. Tusculum post eum est, ante eum est Roma. Medus via Latina Tusculo Romam ambulat.
etiam Cornelius, amicus Iulii, in via Latina est inter Romam et Tusculum. unde venit Cornelius? is non Tussculo, sed Roma venit. Quo it? Cornelius non Romam, sed Tusculum it. Roma post eum, ante eum Tusculum est. Cornelius in equo est. equus qui Cornelium vehit pulcher est. Iulius et Cornelius ad villas suas eunt. Villa ubi Iulius habitat prope Tusculum est. ubi habitat Cornelius? is Tusculi habitat. 

iam Iulius prope villam suam est. Servi qui lecticam portant fessi sunt. Dominus autem fessus non est, nam is non ambulat. Iulius ab Urso et Davo portatur, itaque is fessus non est. Fessi sunt Syrus et Leander, nam ii duos magnos saccos umeris portant, neque vacui sunt sacci! Sacci qui a Syro et Leandro portantur magni sunt, sed saccus quem Syrus portat non tam magnus est quam saccus qui a Leandro portatur. itaque Syrus non tam fessus est quam Leander. Cornelius non est fessus, nam is equo vehitur. Iulius lectica vehitur. Servi ambulant. Domini vehuntur. Medus ambulat, nam is servus est neque equum habet.
 

Guided Notes

latin3-week18-day01

By jaalin

latin3-week18-day01

Introduction to myself, procedures, getting to know each other

  • 145