
Sēdēs Novae!
Charlie
Kate
Reese
Ava
Felix
Hannah
Addie
Sophia
Nash
Sydney
Wyatt
Faith
Gabi
Nicholas
Lily
Lizzy
Alejandro
Bo
Jordan
Paul
Olivia
Allie

salvēte comitēs!
(hi friends!)
salvē comes!
(hi friend!)
Gradus Latīnus Tertius Honorātus
preply.com/en/blog/22-useful-english-greetings-for-every-day
Mensis Ianuārius

Quae est Tempestās hodiē?
Tēlephōna
Pensa Nostra
(our assignments)
- Probātiō Minor dē Capitulō 7 (1/30)
- Diurnum (2/3)
- Mundus Rōmānus (2/3)
Ecce Marcus et Quintus ante ostium villae. Pueri Iulium exspectant. Mater non est apud filios, ea in peristylo est; illic virum suum exspectat. Aemilia laeta non est, quia Iulius abest; nam Aemilia virum suum amat.
Ubi est Iulia? In cubiculo suo est. Iulia, quae sola est illic, rosam ante nasum tenet. Puella lacrimat: in oculis eius sunt lacrimae.
Iulia speculum sumit et ante oculos tenet. Puella se in speculo videt et se interrogat: "Estne foedus nasus meus?" Nasus eius autem formosus non est. Iulia rursus lacrimat. Syra ostium cubiculi pulsat. Iulia: "Intra!"
Syra ostium aperit et in cubiculum intrat, neque ostium post se claudit. Iulia Syram post se in speculo videt. Syra non videt lacrimas Iuliae, nam puella se non vertit.
Syra: "O, hic est mea puella. Veni in hortum, Iulia!" Iulia imperat: "Claude ostium!" Ancilla paret. Iulia: "Num nasus meus foedus est, Syra?" Syra: "Foedus? Immo formosus est nasus tuus." Iulia se vertit. Iam Syra lacrimas videt. Syra: "Quid est, mea Iulia? Terge oculos! Es laeta! Nasus tuus tam formosus est quam meus." Iulia: "Sed nasus tuus non formosus est!" Syra: "Quid? Nonne formosus est nasus meus?" Iulia: "immo foedus est! Ecce speculum, Syra." Iulia speculum tenet ante Syram, quae nasum suum in speculo videt. Ancilla oculos claudit et tacet.
Ecce Iulius ad villam advenit. Servi lecticam ante ostium ponunt. Pater filios salutat: "Salvete, filii!" et a filiis salutatur: "Salve, pater!"
Iulius ambulat ad ostium, quod ab ostiario aperitur. Dominus per ostium in villam intrat. Post eum veniunt Syrus et Leander, qui duos saccos portant. Ostiarius post eos ostium claudit. Ursus et Davus cum lectica vacua discedunt.
Pueri saccos plenos qui a servis portantur vident et interrogant: "Quid inest in saccis?" Iulius respondet: "In sacco quem Leander portat mala insunt. Hic saccum pone, Leander!" Leander saccum ponit ante Iulium, qui aperit eum. Iulius: "Videte, pueri: hic saccus plenus malorum est."
Iulius malum e sacco sumit et se vertit ad Marcum: "Ecce malum tuum, Marce." Iulius Marco malum dat. Pater filio suo magnum malum dat. Iam Marcus malum habet, neque Quintus malum habet. Iulius Quintum ad se vocat et ei malum dat. Iulius Quinto malum dat. Iam et Marcus et Quintus mala habent.
Marcus: "Quid inest in sacco Syri?" Iulius: "In sacco eius pira insunt. Aperi saccum, Syre! Videte, pueri: hic saccus plenus est pirorum." Iulius duo pira e sacco sumit: "Ecce pirum tuum, Marce, et tuum, Quinte." Pater filiis suis pira dat. Filii, qui iam non solum mala, sed etiam pira habent, laeti sunt. Servi autem neque mala neque pira habent.
Quintus: "Etiam servis da mala et pira, pater!" Iulius Syrum et Leandrum servos ad se vocat et iis mala et pira dat. Dominus servis mala et pira dat.
Scrībite
- Write 5 more questions about anything at all
- Don't write questions you've asked before
- Don't write questions you know the answer to already
Extempore
- You'll need 1 laptop per group
- Speak with your partner(s) for 5 minutes in Latin

latin3h-week18-day01
By jaalin
latin3h-week18-day01
Introduction to myself, procedures, getting to know each other
- 165